D

D
D
Una ex mutis, olim per tres asteriscos in triangulo collocatos repraesentabatur, unde Graeci maiusculum suum D. ita formarunt Δ: ab Aegyptiis occasione sumptâ, apud quos litera haec hieroglyphica erat, et Deum significabat, an quia obscura illis, per tradrtionem, Trinitatis notitiâ? In inscriptionibus antiquis varia signans, quingenta, seu Dimidium mille in numeris notat. Vide Pierium Hierogl. l. 47. c. 30. et l. 38. c. 46. Muret. var. lect. l. 15. c. 19. Martin. in Etymol. Ex daleth Hebr. inverso autem Δέλτα factum Graecorum, e quo rotundato D. effictum. Quod enim Scaliger rotundiorem hanc figuram Romanorum, figurâ Graecorum triquetrâ antiquiorem esse, ex Farnesiana viae Appiae columna contendit, in assensum non pertrahit Vossium, qui sub Marco demum et Pio Antoninis monumentum illud ab Herode Attico exstructum esse docet. Nec D. sed IC. quingenta significasse; pro quibus imperiti D. scripserint, vult Franc. Gouldmannus in Lexic. Lat. Gr. Angl. In notis antiquorum D. Divus, vel Decimus, vel Devotus vel Diebus vel Diutius, vel Dedicavit. D. A. denotat Divus Augustus: D. Ae. De Aerario. D Aug. Divo Augusto: D. B. M. Diis bene merentibus. D. C. P. datum CP. in extr. praef. Instit: apud Calvin. Lexic. Iurid. D. C. S. de Consilii sententia: D. D. Decimus vel Dedicatio. vide Cal. ex Magn. Sig. D. M. Deorum Manium, uti in antiquis libris Plinii. ubi de anagogitide gemma, l. 37. c. 11. scri ptum esse, unde alii Deorum fecerint, monet Salmas. ad Solin. p. 1091. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”